Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[319]
duo tum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate
incitarent, Cotta et Hortensius; quorum alter remissus et
lenis et propriis verbis comprendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non1 talis qualem tu eum, Brute,
iam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis
genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi magis
arbitrabar rem esse, quod2 et dicendi ardore eram propior
et aetate coniunctior. Etenim videram in isdem causis,
ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari, cum Cotta
princeps adhibitus esset3, priores tamen agere partis Hortensium. Acrem enim oratorem, et4 incensum et agentern et
canorum concursus hominum forique strepitus desiderat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.